Dixit quoque Deus: Non est bonum hominem solum esse; faciamus ei adjutorium, ad procreandos liberos, quod sit simile illi. Similia enim de similibus naturaliter nascuntur. Sed ne videretur Adae superflua mulieris formatio, putanti sibi in animantibus esse simile, ideo adduxit Deus ad Adam omnia terrae animantia et aeris. In quibus intelligenda sunt, et aquae animantia. A parte totum accipe. Vel universa sunt terrae, quia etiam quae de aquis condita sunt aliquid habent terrae in se: vel potius pisces post ab hominibus sunt cogniti, et inde nominati. Quod patet, quia aequivocantur animalibus terrae, quia similes his deprehensi sunt. Fecit autem ut omnia simul eo nutu venirent, quo omnia creavit: vel forte factum est per angelos. Adduxit autem pro duobus, ut imponeret homo eis nomina, in quo scirent eum sibi praeesse, et sciret Adam nullum ex eis simile sibi. Et imposuit eis nomina Adam lingua Hebraea, quae sola fuit ab initio. Quod inde perpenditur, quia nomina quae leguntur usque ad divisionem linguarum Hebraea sunt. Et non invento simili sibi, immisit Deus soporem in Adam, non somnum, sed exstasim in qua creditur supernae interfuisse curiae. Unde et evigilans prophetavit de conjunctione Christi et Ecclesiae, et de diluvio futuro, et de judicio per ignem ibidem cognovit, et liberis suis postea indicavit.